< ...
Ne silvae quidem horridiorque naturae facies medicinis carent, hair loss treatment facial skin caresacra illa parente rerum omnium nusquam non remedia disponente homini, ut medicina fieret etiam solitudo ipsa, et ad singula illius discordia atque concordiae miraculis occursantibus. quercus et olea tam pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe depacta emoriantur, quercus vero et iuxta nucem iuglandem. pernicialia et brassicae cum vite odia; ipsum olus, quo vitis fugatur, adversum cyclamino et origano arescit. 2 quin et annosas iam et quae sternantur arbores difficilius caedi, celerius marcescere tradunt, si prius manu quam ferro attingantur. pomorum onera a iumentis statim sentiri, ac, nisi prius ostendantur iis, quamvis pauca portent, sudare ilico. ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris vero iumentis praesentaneo veneno, qua de causa id animal Libero patri adsignatur, cui et ferula. 3 surdis etiam rerum sua cuique sunt venena hair loss treatment facial skin care ac minimis quoque. philyra coci et polline nimium salem cibis eximunt; praedulcium fastidium sal temperat; nitrosae aut amarae aquae polenta addita mitigantur, ut intra duas horas bibi possint, qua de causa in saccos vinarios additur polenta. similis vis Rhodiae cretae et argillae nostrati. concordia valent, cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis naturae est. oleum solum calci miscetur, quando utrumque aquas odit. cummis aceto facilius eluitur, atramentum aqua, innumera praeterea alia, quae suis locis dicentur adsidue. 4 Hinc nata medicina. haec sola naturae placuerat esse remedia, parata vulgo, inventu facilia ac sine inpendio e quibus vivimus. postea fraudes hominum et ingeniorum capturae officinas invenire istas, in quibus sua cuique homini venalis promittitur vita. statim compositiones et mixturae inexplicabiles decantantur, 5 Arabia atque India remedia aestimantur, ulcerique hair loss treatment facial skin care parvo medicina a Rubro mari inputatur, cum remedia vera cotidie pauperrimus quisque cenet. nam si ex horto petantur aut herba vel frutex quaeratur, nulla artium vilior fiat. ita est profecto, magnitudine populus R. perdidit ritus, vincendoque victi sumus. paremus externis, et una artium imperatoribus quoque imperaverunt. verum de his alias plura. ii 6 Loton herbam itemque Aegyptiam eodem nomine, alias et Syrticam arborem, diximus suis locis. haec lotos, quae faba Graeca appellatur a nostris, alvum bacis sistit. ramenta ligni decocta in vino prosunt dysintericis, menstruis, vertigini, comitialibus, cohibent et capillum. mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque dulcius. fit et e scobe eius medicamentum ex aqua myrti decocta subacta et divisa in pastillos, dysintericis utilissimum pondere victoriati cum aquae cyathis III.
iii 7 Glans intrita duritias, quas cacoëthe vocant, cum salsa axungia sanat. vehementiores iligna et in omnibus cortex ipse corticique tunica subiecta. haec decocta iuvat coeliacos. dysintericis et inlinitur vel ipsa glans. eadem resistit serpentium ictibus, rheumatismis, suppurationibus. folia et bacae vel cortex vel sucus decocti prosunt contra toxica. cortex inlinitur decoctus lacte vaccino serpentis plagae; datur et ex vino dysintericis. eadem et ilici vis. iv 8 Coccum ilicis vulneribus recentibus ex aceto inponitur, epiphoris ex aqua, oculis subfusis sanguine instillatur. est autem genus ex eo in Africa fere et Asia nascens, celerrime in vermiculum id se mutans, quod ideao scolecium vocant inprobantque. principalia eius genera diximus. v 9 Nec pauciora gallae genera fecimus, solidam perforatam, item albam nigram, maiorem minorem. vis omnium similis; optima Commagena. excrescentia in corpore tollunt, prosunt gingivis, uvae, oris exulcerationi. crematae et vino extinctae . . . . . coeliacis, dysintericis inlinuntur, paronychiis ex melle et unguibus scabris, pterygiis, ulceribus manantibus, condylomatis, ulceribus quae phagedaenica vocantur. in vino autem decoctae auribus instillantur, oculis inlinuntur, adversus eruptiones, panos cum aceto. 10 nucleus commanducatus dentium dolorem sedat, item intertrigines et ambusta. inmaturae ex iis ex aceto potae lienem consumunt; eaedem crematae et aceto salso extinctae menses sistunt vulvasque procidentes fotu. omnis capillos denigrat. vi 11 Viscum e robore praecipuum haberi diximus et quo conficeretur modo. quidam contusum in aqua decocunt, donec nihil innatet, quidam commanducantes acinos expuunt cortices. optimum quod sine cortice quodque levissimum, extra fulvum, intus porraceum. nihil est glutionosius. emollit, discutit tumores, siccat strumas; cum resina et cera panos mitigat omnis generis. 12 quidam et galbanum adiciunt pari pondere singulorum hair loss treatment facial skin care eoque modo et ad vulnera utuntur. unguium scabritias expolit, si septenis diebus illinantur nitroque conluantur. quidam id religione efficacius fieri putant prima luna collectum e robore sine ferro, si terram non attigerit; comitialibus mederi, conceptum feminarum adiuvare, si omnino secum habeant; ulcera commanducato inpositoque efficacissime sanari. vii 13 Roboris pilulae ex adipe ursino alopecias capillo hair loss treatment facial skin care replent. — Cerri folia et cortex et glans siccat collectiones suppurationesque, fluctiones sistit. torpentes membrorum partes conroborat decoctum eius fotu, cui et insidere expedit siccandis adstringendisque partibus. radix cerri adversatur scorpionibus. viii Suberis cortex tritus ex aqua calida potus sanguinem fluentem ex utralibet parte sistit. eiusdem cinis ex vino calido sanguinem excreantibus magnopere laudatur. ix14 Fagi folia manducantur in gingivarum labrorumque vitiis. calculis glandis fagineaea cinis inlinitur, item cum melle alopeciis. x 15 Cupressi folia trita serpentibus ulceribus inponuntur, et capiti cum polenta, si a sole doleat, item ramici, qua de causa et bibuntur. testium quoque tumori cum cera inlinuntur, capillum denigrat ex aceto. eadem trita cum II partibus panis mollis e vino Ammineo subacta pedum ac nervorum dolores sedant. pilulae adversus serpentium ictus bibuntur aut si eiciatur sanguis; collectionibus inlinuntur. ramici quoque tenerae tusae cum axungia et lomento prosunt. bibuntur ex eadem causa.
.
16 parotidi et strumae cum farina inponuntur. exprimitur sucus tusis cum semine. qui mixtus oleo caliginem oculorum aufert; item victoriati pondere in vino potus hair loss treatment facial skin care inlitusve cum fico sicca pingui exemptis granis vitia testium sanat, tumores discutit et cum fermento strumas. radix cum foliis trita pota vesicae et stranguriae medetur et contra phalangia. ramenta pota menses cient, scorpionum ictibus adversantur.
xi 17 Cedrus magna, quam cedrelaten vocant, dat picem, hair loss treatment facial skin care quam cedria vocatur, dentium doloribus utilissimam. frangit enim eos et extrahit, dolores sedat. cedri sucus ex ea quomodo fieret diximus. magni ad volumina usus, ni capiti dolorem inferret, defuncta corpora incorrupta aevis servat, viventia corrumpit, mira differentia, cum vitam auferat spirantibus defunctisque pro vita sit. hair loss treatment facial skin care 18 vestes quoque corrumpit et animalia necat. ob haec non censeam hair loss treatment facial skin care anginis hoc remedio utendum neque in cruditatibus, quod suasere aliqui, gustatu. dentes quoque conluere ex aceto in dolore timuerim vel gravitati aut vermibus aurium instillare. portentum est, quod tradunt, abortivum fieri in venere ante perfusa virilitate. phthiriasis perunguere eo non dubitaverim, item porrigines. suadent et contra venenum leporis marini bibere in passo. facilius in elephantiasi inlinant. 19 et ulcera sordida et excrescentia in iis auctores quidam et oculorum hair loss treatment facial skin care albugines caliginesque inunxere eo et contra pulmonis ulcera cyathum eius sorberi iusserunt, item adversus taenias. fit ex eo et oleum, quod pisselaeon vocant, vehementioris ad omnia eadem usus. cedri scobe serpentes fugari certum est, item bacis tritis cum oleo si qui perunguantur.22 abortus non exeuntes trahit adpositu vel suffitu, item ramo hellebori circumlitum atque subiectum. serpentes nidore urentium fugari diximus. fugiunt et perunctos galbano. medetur et a scorpione percussis. bibitur et in difficili partu gabae magnitudine in cyatho vini, vulvasque conversas corrigit, cum murra autem et vino mortuos partus extrahit. adversatur et venenis, maxime toxicis, cum murra et vino. serpentes oleo et spondylio mixto tactu necat. nocere urinae existimatur. iv 23 Similis hammoniaci natura atque lacrimae, probandae ut diximus. mollit, calefacit, discutit, dissolvit. claritati visus in collyris convenit, pruritum, cicatrices, albugines oculorum tollit, dentium dolores sedat, efficacius accensum. prodest dyspnoicis, pleuriticis, pulmonibus, vesicis, urinae cruenae, lieni, ischiadicis potum — sic et avlum solvit —, articulis et podagrae cum pari pondere hair loss treatment facial skin care picis aut cerae et rosaceo coctum. maturat panos, extrahit clavos cum melle; sic et duritias emollit; lieni cum hair loss treatment facial skin care aceto et cera Cypria vel rosaceo efficacissime inponitur. lassitudines perungui cum aceto et oleo exiguoque nitro utile.
matters